- INDUS, Gallis INDE, Hisp. et Italis INDO
- INDUS, Gallis INDE, Hisp. et Italis INDOfluv. Orientis secundum Gangem longe maximus, Indiam ab Occasu alluens. Hunc in iugo caucasi montis, quod vocatur Paropamisus, adversus Solis Ort. effusum aiunt, ac in se 19. amnes recipere. Arrian. de Gest. Alex. l. 5. Septem ostiis in Oceanum erumpit, quem Sandum ad incolis vocari scribit Plin. l. 6. c. 17. Baudr. oritur in prov. Cassimera, sub M. Mogole, versus consinia Tartariae; dein per Antochium, Multanum, Bucoriam et Tattam labens, urbibus cognom. rigatis, auctus Hydaspe ad Nysam urb. et Hypasi, olim termino Alex. Mag. qui ipsi Hydaspi iungitur, aliisque in Oceanum Ind. se exonerat 5. ostiis prope Tattam, inter regnum Guzaratae et confinia Persiae, iuxta sinum Indic. Olim, ut Becmannus habet, Sindo accolis (quo nomine hodie R. Diul. a Persis et Arabibus appellatur) nunc Pang-ab Persis atque Mogolensibus, i. e. quintuplex fluv. dicitur, quia totidem alveis, ut dictum, in Mare Indicum evolvitur, nempe Bagal, Chanab Ravy s. Ravee, Via et Osvid s. Sind. Vide eum Hist. Orbis Terr. Geogr. et Civ. Ovid. Fast. l. 3. v. 720.Et domitas gentes thurifer Inde tuas.Lucan. Civ. Bell. l. 3. v. 236. et Strabo l. 15. p. 690 693. 701. 702. et 724.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.